monumenta.ch > Augustinus > sectio 20 > sectio 24

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 72, 24
Verumtamen propter dolositatem posuisti eis. Quia dolosi sunt, id est fraudulenti; quia dolosi sunt, dolos patiuntur. Quid est hoc, quia fraudulenti sunt, fraudem patiuntur? Fraudem volunt facere generi humano in omnibus nequitiis suis; fraudem et ipsi patiuntur, ut terrena bona eligant, et relinquant aeterna. Ergo, fratres, in eo quod fraudem faciunt, fraudem patiuntur. Quod iamdudum dixi, fratres; quale cor habet, qui ut lucretur vestem, perdit fidem? Ille cui tulit vestem passus est fraudem, an iste qui tanto damno percutitur? Si pretiosior est vestis quam fides, maiore damno ille afficitur: si autem incomparabiliter fides excedit totum mundum, ille videbitur damnum vestis perpeti; huic autem dicitur, Quid prodest homini, si totum mundum lucretur; animae autem suae damnum patiatur ? Ergo quid illis contigit? Propter dolositatem posuisti eis: deiecisti eos dum extollerentur. Non dixit, Deiecisti eos, quia elati sunt: non quasi posteaquam elati sunt, deiecisti illos; sed in eo ipso quod elati sunt, deiecti sunt. Sic enim efferri, iam cadere est: Deiecisti eos dum extollerentur.